Pēdīcābō ego vōs et irrumābō,
Aurēlī pathice et cinaede Fūrī,
quī mē ex versiculīs meīs putāstis,
quod sunt molliculī, parum pudīcum.
Nam castum esse decet pium poētam
ipsum, versiculōs nihil necesse est;
quī tum dēnique habent salem ac lepōrem,
sī sint molliculī ac parum pudīcī
et quod prūriat incitāre possunt,
nōn dīcō puerīs, sed hīs pilōsīs
quī dūrōs nequeunt movēre lumbōs.
Vōs, quod mīlia multa bāsiōrum
lēgistis male mē marem putātis?
Pēdīcābō ego vōs et irrumābō.
-
Catullus 16